Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.14 Cic. Fam. 15.4.16 (English) >>Cic. Fam. 15.5.1

15.4.15 sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur. cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant ; cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.

15.4.16 extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum. haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude ; cui negari a Catone fas esse non puto. quam ob rem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim contigisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.14 Cic. Fam. 15.4.16 (English) >>Cic. Fam. 15.5.1

Powered by PhiloLogic